# De bona valetudine libellus 5-3

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE ELEMENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-3

DE ELEMENTIS. QVatuor ut constant Elementis corpora nostra, Quae sunt (ut perhibent) aër, aqua, ignis, humus. SCHOLIA. Vt perhibent. Physici & Medici. ANNOTATIONES. Elementa sunt corpora simplicia, ex quorum mixtione alia constituuntur. Quatuor sunt Elementa: Ignis, Aër, Aqua, Terra. Ignis est calidus & siccus, Aër calidus & humidus, Aqua frigida & humida, Terra frigida & sicca. Idque de puris Elementis intelligi propriè debet. Sunt ne igitur alia elementa? Duplicia sunt Elementa: Pura uel syncera, quae nihil admixtum habent: Impura, quae propter usum animantium admixtionem recipiunt, cuiusmodi nostra sunt elementa, de quibus hoc loco nihil agetur. Quomodo Elementa, cum sint extremè contraria, in eodem corpore possunt coniungi, & consistere? In mixtione excellentia qualitatum Elementorum contrarietate retunditur, & languidior fit. Alio qui enim simul esse nullo modo possent. Quomodo Elementa sunt in mixtis, cùm nullum appareat? Elementa manent in mixtis, non actu, sed potentia, ut Aristoteles & Galenus docent. Hic quidem lib. 8. cap. 7. de Hip pocrat. & Plato. dogmat. Ille uerò lib. 1. cap. 10. de ortu & interitu. Cur igitur quidam tradunt, corpora ex primarum qualitatum mixtura constare? Accipiunt nomina qualitatum pro subiectis ipsis, id est, Elementis. Quae sunt primae qualitates? Caliditas, Humiditas, Frigiditas, Siccitas.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
