# De bona valetudine libellus 5-6

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, CEREVISIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-6

Caeterùm mulsum simplex hor tempore, quod sciam, in Germania, aut apud nos, non est in usu. Quidam inter pocula saccharum uino, non ualetudinis, sed palati gratificandi causa admiscent: qui potus suauior illo, nec minus salubris. Conficitur tamen non rarò mulsum in maritimis ciuitatibus, conditum aromatis, cinnamomo, zingibere, galanga, nuce aromatica, macere, granis paradisi, cardamomo, caryophylis, croco. Interdum piper, praesertim longum additur. Sunt qui aliquot grana cnidia adij ciunt, sed non sine periculo bibentium Vocatur hic potus uulgo Claretum, & Hippocras, ueteribus mulsum aromatites dicitur. Alij loco mellis saccharum accipiunt. Mulsa nostra à ueterum, si materiam spectes, parum admodum distat, Illa ex aqua pluuiali magna ex parte conficiebatur, nostra ex quacunque. Additur nostrae aliquid lupuli, ut diutius durare queat. Neque enim mel alieno adminiculo multùm indiget, cùm alioqui sua natura non facilè corrumpatur, nisi nimia aqua dilutum, sed alia potius corpora integra diutissimè seruet. Ex ueteribus quidam edibzy G Google - - - - σ σεττ ἵστ σ

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
