Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 50
Unproofread scanNot analysed yet
DE VISCERIBVS. Corde, lecore, Liene. Or, iecur, atque lien, succi sunt nulla ferentis Commoda, sed nigra corporabile grauant. SCHOLIA. Commoda. Mali succi sunt. Differunt ta men inter se gradibus. Lienis siquidem caro ex his potiss. est, &malum melancholicumque succum gignit. Cordis &hepatis carnes aegrè coquuntur transeuntque, ob succi, quem producunt, crassitudinem. De Pulmone. Concoctu facilis pulmo est, &laxior illis, Sed nimio utentes phlegmate tardat ali. SCHOLIA. Pulmo quidem faciliùs concoquitur dictis uisceribus, uerùm parum nutrit, &pituitosum sanguinem gignit. De Intestinis. INtestina quoque humorem crassum omnia gignunt Incondita magis, puluerulenta minus. Caetera praestabunt Medici, maiora profeßi, Noster in exiguo puluere sudat equus. SCHOLIA. Intestina dura, concoctu difficilia, &pituitosa. Incondita. Condiuntur enim Zingibe re, more cerebri, ut melius in stomacho conficiantur. Caetera. Reliqua à Medicis requirenda, qui integram artem docent. Noster in exiguo. Nos tantùm elementa tradimus. DE AVIBVS. Iscrimen inter auium &qudrupedum carnes. Quae uolatu nituntur animalia, faciliùs quidem concoquuntur, quàm quae pedibus fidunt, sed non ita copiosum nutrimentum praebent, ut illa. Aues. PLumigerarum auium ratio est diuersa, quòd illae Digestu faciles, corpora peiùs alunt. SCHOLIA. Diuersa. A quadrupedibus. Digestu. Concoctu. Aliud autem Medicis digestio significat. Peius. Minus, non deterius. Nam bonum gignunt sanguinem. Perdix, Columbi, Phasiani. Ex his praecipuè Perdix, tenerique columbi, Et quae de Scythico Phaside nomen habet. Gallinae. GAllinaeque hominum manibus data pabula pastae, Coniugio pingues Galle propheta tuo.