# De bona valetudine libellus 51

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, SCHOLIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/51

SCHOLIA. Galle propheta. Praedicit enim futura, ut mutationes aëris, tempestates, &c. Attagen. ET quas prisca suis celebrauit Ionia mensis, Ignotae nostras (ut reor) inter aues. Paruae auiculae. Firmius in paruis alimentum creditur, ut quas Allectas pastu retia parua trahunt. Firmius. Dit Firmius. Solidius alimentum. Merula, Fringilla, Passer, Alauda. VOcales merulae, fringillaque frigore gaudens, Et passer petulans, & galeata caput. Sed tamen à nostris patinis procul improbe passer Esse uelis, plus te dulcis alauda placet. Luscinia. VOce sua melius uernabit Daulias ales, Poßit ut ingratae quàm cibus esse gulae. Epops.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
