Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 53
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tamen hos eadem ratio est imponere mensis, Quae reliquis rarò parcit aquatilibus. Eadem ratio. Scilicet fames, uel potius luxus &gule. REGVLA. OMnes nanque ferè sunt deterioris eduli. Quae uolucrum fluuios pigraque stagna colunt. DE FRVCTIBVS Arborum. Nunc Vnc quid ab arboribus prosit noccantue legenti, Parte aliqua tantùm, sed breuiore, canam. Nec mea glandiferas quercus nondum orbis adulti Musa canet, uerùm temporis huius opes. Praecipuè autumni praegnantes diuitis hortos, Copia quem cornu tota fluente beat. De Ficis &Vuis. ERgo tot inter opes regnantis fructibus anni, Prima locum meritò ficùs &uua tenent. Vtraque nam succis implet melioribus, &nil Qua noceant uitij damna ferentis habent. SCHOLIA. Regnantis fructibus anni. Autumni. De Ficis. Duplex est Ficus: Syluestris, quae caprificus dicitur, nobisque prorsus ignota est: &satiua, quae etiam in Germania à quibusdam colitur. Verùm eius fructus rarò ad perfectam maturitatem, ob coeli frigidam intemperiem, perueniunt. Adferuntur autem ad nos tria ficorum genera. Vulgares in magnis sportis, quae Germanicè Korbfeigen dicuntur. Deinde aliae, quibus folia Lauri inseruntur, uulgo Laubfeigen appellantur. Tertium genus Massilienses uocant, quòd ex Massilia adportantur. Est &peculiare genus fi corum, quas Caricas Veteręs appellauerunt. Quidam utuntur hac uoce pro siccis ficis. De Vuis. Vuarum plura genera sunt, quae certis nominibus describi haud possunt: differunt loco, colore, sapore, &bonitate. Quae ex saporibus differentia sumitur, ad praesens institutum sufficit. Appellationum uarietas, &ad singulas species accommodatio, à Grammaticis petenda est. Quaedam igitur sunt dulces, quędam acidae, quaedam acerbae, quaedam mixtos sapores habent. De uuis paßis. Vuae passae sequuntur naturam uuarum, ex quibus fiunt. Sunt tamen illis meliores, calidiores, stomacho gratiores, plus nutriunt, sed aluum minus mol liunt. Harum tria genera in usu sunt. Vulgares &omnibus notae, quae in sportis, quemadmodum fici, circunferuntur, simpliciter uuae passae dicuntur. Sunt &aliae maiores atque grandiores, quas Medici &Pharmaconolae Cibebas uocant. Minimae uulgo Passulae, uel Corinthiae appel lantur. Adferuntur ex Lusitania. Collatio ficorum &uuarum. Ficus &uuae primas inter fructus ara borum tenent. Nam plus reliquis nutriunt, &succos minus uitiosos gignunt. Verùm ficus melioris sunt fueci, &copiosius alimentum uuis praebent, uentrem subducunt, urinam mouent, renes purgant, praecipuè ualde maturę. Vuę si non descendunt, non concoquuntur, sed crudum gignunt humorem. Cùm uerò descendunt, mediocrem magis. De Moris. ALba prius, nunc rubra tuo de sanguine Thysbe, Humida sunt multum frigida mora minus. Ante cibos gustata alios, sunt mollia uentri, Et stomacho, quamuis parua alimenta ferant.