Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIA. Vtilibus succis. Bonum gignit sanguinem, probeque nutrit. Vires exuit. Id est, concoquitur. ANNOTATIONES. Nuclei qui in conis pini reperiuntur, Graecis κοναρια, &σρόβιλοι, in Pharmacopolijs hodie Pineae nominantur. Horum usus in his praesertim terris, magis est in Medicinis, quàm in cibis. De Persicis. PErfica quisquis edes, coenae sint prima uideto, Ne noceant alio non citò pulsa cibo. SCHOLIA. Coenae sint prima. Primò, uel ante alios cibos sumenda. Ne noceant. Ne corrumpant alios cibos, Sumpta enim postremo loco, facilè corrumpuntur. Corrupta deinde alia quoque alimenta uitiant. De armeniacis. Ex persicorum genere sunt Armenlaca, minora quidem persicis, sed suauiora, &palato gratiora melioraque, colore subflauo, cito maturescunt, quamobrem à Romanis praecocia appellantur. Germani Morellen uocant. De Malis &Piris. DVlcia mala calent reliquis magis, &citò uentrem Restituunt: acidis frigidus humor inest. At stomachum firmant, aluumque austera cohercent. Praecipuè arboribus quae legit alta Cydon.