# De bona valetudine libellus 58

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, SCHOLIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/58

De Amygdalis. Diues amygdalino mensam sine lacte caueto, Pauperibus medicam non tulitullus opem. SCHOLIA. Amygdalino lacte. Succo uel iure amygdalorum. Dicitur autem μεταφορικως lac, quia colorem & consistentiam lactis habet. ANNOTATIONES. Duo sunt Amygdalorum genera: Dul cia, & amara, quae aliàs quoque nuces ama rae dicuntur. Horum tantùm in Medicina usus est, illorum in Medicina & in culina. Attenuant, & uiscera expurgant ambo, sed amara magis. De Prunis. BArbara longinquis quae misit pruna Damascus, Ante cibos aluum sumpta mouere solent. SCHOLIA. Quae misit Damascus. Damascena pruna. Aluum mouere solent. Dulcia scilicet. Nam uarios sapores habent. Quare non est omnibus eadem facultas. E.X.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
