# De bona valetudine libellus 59-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/59-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/59-2

ANNOTATIONES. tuorum, di alog. 1. Lupinorum, Seigbonen/ nullus iam u22. & in sus est amplius in culina, sed tantùm in Piscato- Pharmacopolijs. Difficulter conco quun re, ac ali tur, crudum humorem gignunt, & aegrè bi saepius tranbyGoogle transeunt. In Medicina uerò multas utilitates habent, quas hoc loco referre alie num est. De foenograeco. SAepe aliquem memini de foeno dicere graeco, Ante cibum sumptum calfacit & soluit. ANNOTATIONES. Nec hoc legumen apud nos inter cibos refertur, quare de eo dicta ab ipso autore sufficiunt. DE OLERIBVS. OLuranec hîc opus est, nec uulgi postulat usus Ergo etiam hic olerum nomina pauca canam. De Lactuca. HOrtorum Lactuca decus, quia friget & humet, Saepe leuès somnos conciliare solet. Atque ut corporibus reliqua omnia uincit alendis, Sic uiui succus sanguinis inde uenit. SCHOLIA. Quia friget & humet. Habent uim frigefaciendi & humectandi. Somnos conciliare solet. Est ὑτνωτικον siuesoporiferum. Omnia enim frigida & humida sunt somnifera. Reliqua omnia. Olera, non alimenta. Nam olerum exigua est alimonia, si ad alia edulia conferantur. Viui sanguinis. Probi sanguinis.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
