Latin
DE MVLSAE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 6-3
Unproofread scanNot analysed yet
DE MVLSAE. dam fermentum Mulsae, eo, ut opinor, consilio, quo nos lupulum, adiecerunt, uel potius ut citò &bene ferueret. Quemadmodum Poloni &Lituani po tui sibi familiarissimo ex uulgari branca ursina facto, fermenti aliquid inijciunt. Vincitur autem simplex &frugalis illa uetustas, tum uarierate, tum praestantia Mulsarum, à nostro seculo uentri gulaeque deditissimo. Subinde alia atque alia gulae irritamenta, non ad sanitatem conseruan dam, aut uitam prorogandam, sed ad uo luptatem, ad perniciem mortalium, &praematuram mortem accersendam, excogitant. In qua arte quô quis felicior &ingeniosior iudicatur, eò celebrior habetur. Adeò paulatim mundus à prisca illa integritate degenerat, &deterior fit. Sed non propter abusum res bonae negligendae sunt. Mulsa est potus praestans, maximè ido neus hominibus, has regiones incolentibus, in quibus mellis optimi summa co pia, uini boni magna inopia. Et quid quaeso aliud Mulsa est, quàm uinum arte confectum? Sententiae nostrae suum Plinius addit calculum, libro 14. cap. 17. his Nectar. Aërea materia, id est, melle. Virg. li. 1 Georg. uersui. Plinius 12. Gale. lib. 3. ca. 38. de ali