Latin
ANNOTATIONES
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 60
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIONES. Lactuca uaria est, sed uires eaedem, refrigerat &humectat, somnum conciliat. Quòd si quis, ne frigiditate ipsius stomachus offendatur metuit, addat aliquid zingiberis, aut uinum superbibat. De Beta. CRuda est beta, nocet, coctam sumpsisse iuuabit: Sumpta frequens stomachum uellicat, atque iecur. SCHOLIA. Stomachum uellicat. Mordet, propter amaritudinem, maximè quibus est ualde sensificus. ANNOTATIONES. Beta duplex est. Alba, qua utimur loco oleris: &nigra, cuius radix tantùm in usu est. Conditur autem &apponitur assis, &uocatur Rot rüben. De Braßica. BRaßica uentris onus bis cocta comestaque sistet, Sed semel &modicè cocta, resoluit idem. Profuit hanc succo conspergere pinguis oliuae. Lac auget, multum sanguinis esse facit. SCHOBis cocta. Dicitur autem bis cocta, non ut uulgus usurpat, cùm dicit, à cibo bis cocto abstinendum esse, qui denuò alio rempore coquitur, sed quando priore aqua effusa, alia affunditur, &deinceps coquitur cibus. Resoluit. Laxat. Succo pinguis oliuae. Oleo. Sanguinis. Seminis legendum. Quae enim lac augent, augent &semen.