# De bona valetudine libellus 60

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/60

ANNOTATIONES. Lactuca uaria est, sed uires eaedem, refrigerat & humectat, somnum conciliat. Quòd si quis, ne frigiditate ipsius stomachus offendatur metuit, addat aliquid zingiberis, aut uinum superbibat. De Beta. CRuda est beta, nocet, coctam sumpsisse iuuabit: Sumpta frequens stomachum uellicat, atque iecur. SCHOLIA. Stomachum uellicat. Mordet, propter amaritudinem, maximè quibus est ualde sensificus. ANNOTATIONES. Beta duplex est. Alba, qua utimur loco oleris: & nigra, cuius radix tantùm in usu est. Conditur autem & apponitur assis, & uocatur Rot rüben. De Braßica. BRaßica uentris onus bis cocta comestaque sistet, Sed semel & modicè cocta, resoluit idem. Profuit hanc succo conspergere pinguis oliuae. Lac auget, multum sanguinis esse facit. SCHOBis cocta. Dicitur autem bis cocta, non ut uulgus usurpat, cùm dicit, à cibo bis cocto abstinendum esse, qui denuò alio rempore coquitur, sed quando priore aqua effusa, alia affunditur, & deinceps coquitur cibus. Resoluit. Laxat. Succo pinguis oliuae. Oleo. Sanguinis. Seminis legendum. Quae enim lac augent, augent & semen.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
