# De bona valetudine libellus 61-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/61-2

ANNOTATIONES. Nasturtio nos magis in acetarijs, quàm cibis utimur. Intybus, Malua. RAra cibos incunt cum dulcibus intyba maluis, Rectè utrunque tamen, si libet, esse potes. Haec quoque rarò comeduntur. Atriplex. FRigidus attriplicum cholerae uim discutit humor Coctarum, crudis uirus inesse puta. Humor frigidus attriplicum. Aetriplex quae habet uim refrigerandi. Discutit. Pellit, curat. Contraria enim contrarijs curantur. Vim cholerae. Bilem.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
