# De bona valetudine libellus 61

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/61

ANNOTATIONES. Brassica uulgo dicitur Braun koͤl/odet blaw Koͤl. Bis cocta astringitaluum. Nam nitrositas eius, qua aluum soluebat, in aquam transijt. Semel cocta uires suas retinet, abstergit igitur, & intestina ad expulsionem irritat. Est & aliud genus brassicae, quod in magna capita accrescit, brassica Cumana, siue sessilis dicta. Omnis autem brassica officit oculis, quod literarum studiosis inprimis scitu necessarium est. Quid marina brassica sit, non est huius loci explicare. Blitum. IGnauum sine honore blitum, sine uiribus, estur Hoc solo, uentrem quod bene deijciat. SCHOdibzy G Google Ignauum. Insividum. Sine uiribus. Sine excellentibus qualitatibus, seu, ut Dioscorides loquitur, ἐυδεμίαρ ἔχει φαρμακώδη δύναμιν, no quòd nullum prorsus usum habeat. Testis etiam nostrae sententiae est Plinius, qui ita scribit: Blitum iners uidetur, ac sine sapore, aut acrimonia ulla, lib. 20. cap. 22. Hoc solo. Nomine. ANNOTATIONES. Olim fuit notiss. herba Blitum, adeò ut etiam in prouerbium abierit, nunc haud scio an ab ullo agnoscatur. Variant enim opiniones, & adhuc sub iudicelis est. Sed quorsum opus est de re non magni momenti curiosè scrutari. Eruca. HErba salax Eruca, deae gratißima amorum, Saepe uelim nostras condiat illa dapes. Illa leui flamma frigentes calfacit artus, Illa leuat feßi taedia longa thori. SCHOLIA. Deae amorum. Veneri. Feßi thori. A frigiditate. Habet enim facultatem calefaciendi. ANNOTATIONES. Haec herba non admodum in usu est in culina, in Medicina autem magnum usum habet. Satyrion & Vrtica. MIscueris dictam Satyrorum à moribus herbam, Vrticaeque leui semina trita manu. Hei mihi ne castas spectatum uade puellas, Iste furor nulla dißimulatur ope. ANNOTATIONES. Neque haec herba hoc nomine Germanis in usu est. Vrtica uerd cum reliquis oleribus in multis locis coquitur, & adponitur, calefacit, aluum subducit, & pa rum alit. Nasturtium. Hinc nigra quae gelidis gaudent nasturtia riuis, Offendunt stomachum, sed Venerem stimulant.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
