Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 63
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIA. Breues. Rotundi. Humores ducunt. Educunt. Plus aluisse. Deposita amara qualitate inpsorum. ANNOTATIONES. Quid sint Bulbi, nondum in Germania satis constat, uocantur autem inde radices bulbosae, rotundae uidelicet, &tuberosae, ut allij, ceparum, &c. De Pastinaca. SVnt etiam calidi mensis sua munera Dauci, Atuitio, cocti non satis, esse solent. SCHOLIA. Calidi. Et humidi. ANNOTATIONES. Daucus impropriè pro Pastinaca ponitur. Sic &Graeci quidam δαυκία usurpant. Notae sunt radices, aliae buxei, alia crocei coloris. Viribus cognatae suntrapis, sed illis minus nutrire feruntur. dibzy G Google giti, De Allio. ALlia si quantas habeant graucolentia uires, Quaeris, habe paucis, quae meminisse iuuet. Hoc hortense genus Graeci σκοροδδνα uocaruit, Hoc ceu Theriacam rustica turba probat. Nanque uenenatis melius uix ulla medentur Pharmaca, serpentes illius arcetodor. Mor su letifero quem laesit araneolusmus, Hoc bibat, hoc etiam diraaconita fugat. Praeterea coctumue cibo, crudumue comestum, Calfacit, &stomachos humiditate leuat. Est tamen ex multis alijs nescire pudendum, Quod nihil hoc Veneri gratius e sse solet.