# De bona valetudine libellus 70

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE PISCIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/70

Pisces, ut aliae res, natiuam temperatu ram condiendo amittunt. Sunt igitur pisces sale conditi calidi & sicci, habent uim incidendi & attenuandi crassos humores propter salem. Conueniunt pituitosis, cauendi biliosis & siticulosis. De piscibus exiccatis. Pisces autem insole aëreque mox ut capti atque ab interaneis omnibus repurgati sunt, aut in fumo prius sole aliquandiu conditi desiccantur. Siccati sunt duriores, concoctu difficiliores, & qui salem habent, calorem quoque habent. SVMPTA EX ANImalibus. De Quis. VEsceris, sed adhuc à matre calentibus ouis, Optima Gallinae, Phasiadisque ferunt. At quae Tarpaei custos Iouis excubat anser, Quaeque parit, non sunt optima, claudus anas. SCHOpogle

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
