Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 71
Unproofread scanNot analysed yet
DE TVENDA Tertium discrimen ouorum à praeparatione sumitur. Hinc alia sorbilia dicun tur, quae scilicet leuiter incaluerunt: alia mollia, siue tremula, quae diutius inferbuerunt: alia dura, siue cocta. Optimè nutriunt, &bonum sanguinem gignunt: mollia, sorbilia, minus aiunt, sed faciliùs per aluum descendunt, leniunt faucium asperitatem, cantoribus familiare praesidium. Dura oua difficulter coquuntur, tardi transitus sunt, crassum alimentum corpori praebent: His magis assata in cineribus. Fricta pessimum inter omnia succum gignunt. DE CASEO. CAscolos nisi lactantes ex ab ubere pressos; Ne crebrò comedas, consuluisse uelim. Inde putri mordax uesicae pondus adhaesit, Gutta nec inde boni sanguinis ulla uenit.