# De bona valetudine libellus 71

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, SCHOLIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/71

DE TVENDA Tertium discrimen ouorum à praeparatione sumitur. Hinc alia sorbilia dicun tur, quae scilicet leuiter incaluerunt: alia mollia, siue tremula, quae diutius inferbuerunt: alia dura, siue cocta. Optimè nutriunt, & bonum sanguinem gignunt: mollia, sorbilia, minus aiunt, sed faciliùs per aluum descendunt, leniunt faucium asperitatem, cantoribus familiare praesidium. Dura oua difficulter coquuntur, tardi transitus sunt, crassum alimentum corpori praebent: His magis assata in cineribus. Fricta pessimum inter omnia succum gignunt. DE CASEO. CAscolos nisi lactantes ex ab ubere pressos; Ne crebrò comedas, consuluisse uelim. Inde putri mordax uesicae pondus adhaesit, Gutta nec inde boni sanguinis ulla uenit.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
