# De bona valetudine libellus 77-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE CEREVISIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/77-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/77-2

Renibus & neruis cerebroque hic noxius humor, Saepe etiam leprae semina foeda iacit. SCHOLIA. Crasso succo. Aqua. Cererem. Frumentum. Pelusiaci Zythi. Ideo uocat Pelusiacum zythum, quia apud Aegyptios primò in uentus esse dicitur. ANNOTATIONES. Quae mea sit de crasi & uiribus cereui siae sententia, infrà de Cereuisiarum facultatibus abundè exposui, quam hoc loco retractare superuacaneum esse duco. Illud tantùm repetam, haec omnia, quae ab autore scribuntur, ex ueteribus esse sumpta, & de illorum, non de nostra Cereuisia, quae saluberrimus potus est, intelligi posse. CONCLVSIO. PLura quidem potui, sed me ceu littore abactum Longius, immensi terruitunda freti. Haec quoque quàm metuo, ne me iuueniliter ausum Plus nimio uiuis inuida fama ferat. Sed tibi Sturtiadum clarißima fama Georgi, Omni parendum conditione fuit. Nam quia iusta tuo poteras mandare poëtae, Te duce, quae poterat pondera ferre, tulit. DE NATVRA ET VI RIBVS CEREVISIARVM ET Mulsarum.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
