# De bona valetudine libellus 78-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE CEREVISIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/78-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/78-2

Plurimus, est illi quoque uehatur opus.
Vt nequit in lento procedere flumine nquis,
Fluxilibus porrò ni moueatur aquis:
Sic etiam siccam descendere nescit in aluum,
Et reliquas partes absque liquore cibus.
Ille grauem lenit commixto humore saburram,
Mollius ut pergat, subsideatque facit.
Temperat & siccam liquido moderamine massam,
Riuulus ut lymphis arida prata fouet.
Hoc sine defecto subsideret escapalato,
Nec sibi consuetum pergere posset iter.
Ventriculo quamuis acceptaque massa fuisset,
Hic tamen immoto pondere staret inere.
Intestina siti siccata, calore perirent,
Nec foret arentis corporis ulla salus.
Hanc igitur nemo doctrinam spernere debet,
Quae nos poclorum de ratione docet.
Expediens quae sit uis & natura liquorum,
Quos patriae tellus ad sua poclaparat.
Namque alios potus per senatura ministrat,
Ast alios hominum sedula cura facit.
Cumque habeant ambo magnum discrimen utrinque Non leuis utilitas ista docere fuit. Simplicibus quantum distent composta, quid inter Natiuum ueniat, facticiumque simul. Hoc opus, hîc labor est, cura docuisse fideli, Haec hominum uitam, res iuuat, auget, alit. Ergo operam sumpsit non parua laude uehendam Placotonus, quando talia scripta dedit. Consuluitque tuis studijs, quae tecta iuuentus,
Regiomontanae conspicis alta scholae.
Quinetiam totam uoluit prodesse per oram,
Saxona quàm lato limite terra patet.
Illius exponens diuersae pocula formae,
Qualeque disorimen, quando bibantur
habent.
Quare hunc commendo Lector studiose
libellum,
Quisquis es, ostensa iam ratione tibi.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
