# De bona valetudine libellus 80-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/80-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/80-2

AD LECTOREM. On me latet, quantum periculi subeant, qui se publicae censurae hoc tempore edendis scriptis exponunt. Nam si quid ab alijs prius dictum retexunt, alienam cantilenam recantare dicuntur: quod si non feliciter praestant, deridentur. Qui commentaria scribunt, in eodem discrimine uersantur. Si enim ubique autoris sententiam non assequuntur, aut alicubi scientes dissentiunt, malè audiunt. Multòmagis hi in periculo sunt, qui noua edunt, & ab alijs prius non tractata, maximè si à uulgari opinione recedant, quemadmodum nos de temperamento Cereuisiae facimus. Ego itaque diu deliberaui mecum & dunitaui, nunquid meam sententiam publicare uellem, tandem publicae utilitatis spes me ad editionem hortabatur. Quòd autem pertineat, hic labor ad publicam falutem non in obscuro est. Cereuisiae enim usus non hîc tantùm, sed etiam in bona Germaniae parte, maximus & frequentissimus est. Sunt qui magis hoc potu quàm cibo uiuunt, siquidem egregiè nutrit, ideoque parcius comedunt, eo multum utentes. Vtuntur hoc promiscuè omnes aetates & sexus, sani & aegri. Necessarium igitur est de temperamentis & uiribus aliquid extare, ne qui illo malè utantur.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
