# De bona valetudine libellus 80

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE CEREVISIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/80

Quapropter Consules prudentissimi, ac Senatores uigilantissimi, meam qualemcunque operam, & studiorum meorum primitias, uobis offero, & dedico, magno pereque à uobis omnibus peto, ut hoc exiguum munusculum, atque xeniolum, pro uestra aequanimitate, non inuitis manibus accipiatis, boni consulatis, meique patrocinium, si necessitas postulabit, in re honesta, & ad publicam homi num salutem spectante, suscipiatis. Quod si feceritis, ego uicissim uonis, ut decet, omnia quae grata esse perspexero, praestabo, & si uita longior, ualetudoque firmior contigerit, progressu temporis, Christo fauente, plura dabo. Idem & alij Collegae mei, qui tum ingenio, tum doctrina, & usu rerum me antecellunt, ubi intellexerint bonis uiris, & praecipuè uicinis nostris, nostra studia non improba ri, haud dubiè facient. Christus conseruet uos omnes incolumes, Viri prudenrissimi, ad nominis sui gloriam, & Reipublicae uestrae, aliorumque mortalium utilitatem. Valete. In Academia Regiomontana, Calendis Februarij Anni15 49.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
