# De bona valetudine libellus 81

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/81

Nemo autem hactenus, quod sciam, hanc prouinciam suscepit, & solidi aliquid de Cereuisijs scripsit. Expectaui aliquandiu aliorum sententias, id quod multi docti uiri, qui olim commilitones fuerunt, cum quibus priuatim de hoc themate aliquando contuli, testabuntur: uerùm cùm frustra expectarem, ut diutius saluberrimi potus facultates laterent, committere nolui. Verùm non ignoro me nec ingenio, nec dicendi facultate, nec explicandi dexteritate tantum ualere, quantum hoc argumentum requirit. Scio quàm sit difficile noua, atque ab alijs non tradita commentari. Nec me fugit illud Horatij: Sumite materiam uestris qui scribitis aequam Viribus. Diu etiam quid ferre ualerent humeri, quid non, perpendi. Sed animum addidit alter Ouid. li. poeta, quiscribit: Vt desint uires, tamen est 3. de Pon taudanda uoluntas. Merentur enim stu-to. dium, & conatus, in honestis rebus Eleg. 5. suam laudem, etiamsi non ab omni parte scopum attigerint, maximè in noua materia, & in eo homine, qui primum periculum uirium suarum facit. Quod cùm ita sit, Lector candide, ueniam mihi dabis spero, sicubi tibi non satisfecero, aut à scopo adhuc parum ab esse uidear. Et magnoperè peto, atque propter publicam utilitatem obtestor, si quid emendatione egero putabis, me amicè moneas, si quid habes, in commune conferas. Decet enim bonos & literatos uiros, aliorum studia, & ad publicam utilitatem pertinentia, prouehere, atque promouere, non impedire, multò minus calumniari. Me non pudebit, ab alijs admonitum, uel addere, uel detrahere, uel mutare aliquid, si bonas rationes habuero. Vale.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
