Latin
DE NATVRA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 82
Unproofread scanNot analysed yet
DE NATVRA PRIMA PARS. DE CERVISIA. CEreuisias à Cerere dictas esse, haud Cdubium est, ex frumento enim, cui Ceres praeesse à poëtis dicitur, coquuntur. Est enim Cereuisia nihil aliud, quàm potus ex aqua, frumento praeparato, &lupulis coctus. Multae autem sunt Cereuissarum differentiae, sed praecipua ac principalis, &quae maximum usum habet, à materia sumitur. Nam aliae ex tritico, aliae ex hordeo, aliae ex utroque, aliae ex alijs frumentis, uel etiam leguminibus parantur, de quibus in praesentia nihil dicam. Quae ex tritico fiunt, triticeae uel albae, quae ex hordeo, hordeaceae: in Polonia &Prussia nigrae, in alijs quibusdam locis rubrae cereuisiae adpellantur. Quae uerò ex ambobus aequali, siue inaequali portione mixtis confiunt, adpellatione peculiari carent, sed tamen mixtae siue mediae iure uocantur. Denominatur autem non à materia solum, sed etiam ab inuentoribus, à loco, ab effectu, aut accidente aliquo, quae parum ad praesens institutum faciunt. Nam in hoc opusculo primùm de natura &uiribus Cereuisiarum in genere dis serere statui. Deinde per quaedam illustria exempla priora declarabo. Tertiò adijciam ea, quae ex Cereuisijs parantur. Postremò conditarum Cereuisiarum ui res enarrabo. Quia uerò facultates rerum cognoscuntur, aut à priori, aut à posteriori, ego utroque modo meam sententiam probabo, &Cereuisias calidas esse (nam de hac re praecipuè controuersia est) confirmabo. Quad ut expeditius fiat, primùm materias illarum seorsim describam, unde facilè colligi poterit, quod temperamentum sit Cereuisiarum, quis usus. MATERIAE CEREuisiarum. De Aqua. Potissima materia Cereuisiarum est aqua, non medicamentosa, id est, insigni aliqua qualitate praedita, sed potabilis, haec est humida, &in primo gradu, quòd est parum frigida, &recipit in se qualitates aliarum rerum, quae ipsi admiscentur, aut cum quibus coquitur. Nam cum frigidis cocta, frigidior fit, cum calidis contrariam qualitatem induit, &naturamamittit. Species aquarum numerantur, fontanae, puteales, fluuiales, lacustres, &pluuiales: quae etsi nonnihil differunt, sunt tamen ad potum coquendum omnes idoneae, sed alia magis alia. Coquuntur etiam in quibusdam locis maritimis cereuisiae, ob dulcis aquę defectum ex subsalsis aquis, quae non frigidam &humidam, sed contrarias qualitates obtinent.