# De bona valetudine libellus 85

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/85

In quibusdam locis loco lupuli additur Chamaepeuce, unde Cereuisiae efficiuntur adeò ualidae & halituosae, ut parum absit, quin bibentes paulò immoderatius ad insaniam redigantur. Hae sunt materiae Cereuisiarum, quae aliter atque aliter in alijs locis parantur, ua riè & inaequaliter miscentur. Alij enim multum lupuli accipiunt, alij parum, quidam plurimum frumenti, quidam exiguum. Semper tamen plus aquae quàm reliquarum materiarum, & plus hordei quàm lupuli sumitur. Hoc autem modo Cereuisia usitatè fit: Frumentum maceratum, resiccatum, tostum, & mola confractum, atque in farinam crassiorem redactum, primùm seorsum cum aqua coquitur, certo temporis spacio, uel aqua feruida irrigatur, deinde colatur, colatura floribus supuli iniectis coquitur, donec amaritudo ipsius nonnihil deponatur. Decocto hoc iterii colato ac tepefacto adduntur Cereuisiae feces, ut ferueat: quod ubi factum est, in dolia conditur. Neque uerò dubium est, quin ex hac etiam coquendi feruendique ratione aliquid caloris, siue empyreuma quoddam concipiat. Ex his omnibus colligi probabiliter potest, cùm plus calidae & siccae materię, quàm frigidae & humidae ad Cereuisias calidas & siccas esse, non frigidas, ut uulgus existimat. Nam etsi de hordeacea, si quis tantùm materiam spectet, dubitari potest, tamen triticeam calidam esse con tra omnium ferè sententiam, sine ulla controuersia affirmo. Si autem hordeo accedit caliditas ex praeparatione, multò magis tritico, per se calido, ut dixi. Haec est una probatio à priori, hoc est, à causis sumpta. Nunc si quis huic parum fidei habet, & rationes dictas non omnino firmas esse contendit, ad alteram accedam, & idem ab effectibus probabo, cui nemo non opinor suum calculum adijciet, cùm in sensus incurrat, & cuique contingat. Videmus corpora bibentium sensibiliter calefieri, ubi paulò largius ce reuisiam, siue albam, siue nigram hauserint, id quod & externae notae faciei produnt. Nam & caput non solum bibentibus, sed tangentibus quoque calidius sentitur, & rubicundum, quod caloris signum est, aspicientibus adparet. Id fit quoniam calor calidis excitatur, augetur, & in cor pus diffunditur, & maximè in caput sua leuitate rapitur. Idem non accidit aquam simplicem uel hordeaceam bibentibus, utraque enim refrigerandi uim habet. Deinde quia euaporat in caput, & ebrios potantes efficit. Nihil autem quod inebriat, frigidum est. Calida tantùm caput petunt, calida tantùm ebrietatem efficiunt. Ex his ergo omnibus haud obscurè sequitur, Cereuisias esse perse, & sua natura calidas, nec refrigerare, nisi ex accidente posse. Caeterùm caliditatem augent praeter enumerata quaedam extrinsecus accidentia, ut pix uasorum, de qua postea. Quod autem obijci potest, Cereuisias sedare sitim, ideoque refrigerandi & humectandi facultatem habere, cùm sitis ex uentriculi orificij ariditate oriatur. Respondeo, uinum quoque remedium sitis esse, nec tamen humectare, quanquàm utrunque actu refrigerare & humectare non negamus. Item, Cereuisia con ceditur febricitantibus, non igitur calida est. Calida enim augent morbum. Respondeo, non omnes Cereuisias condibzy G Google Eιν

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
