Latin
DE NATVRA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 86
Unproofread scanNot analysed yet
DE NATVRA cessas esse in febribus, sed tantùm renuio res, quae reliquis minus calefaciunt, pleniores uerò, ut Dantiscanam &Hambur gensem, in hoc morbo cauere oportet. Quòd si quis morbos frigidos a Cereuisiae potu oriri causetur, respondeo, fri gidos morbos ex accidente fieri, cùm ui delicet modus bibendo exceditur. Immoderatus nanque potus qualiscunque fuę rit, calorem naturalem obtundit, ut copia lignorum uiridium ignem extinguit. unde postea cruditas frigidique morbi omnis generis proueniunt. Quòd autem Cereuisiae somnum conciliant, fit propter copiam uaporum, in corporibus praecipuè humidis, &hoc commune cum uino habet. Quidam tali argumento utuntur: Omnia flatuosa sunt frigida. Omnis cereuisia est flatuosa: Ergo omnis Cereuisia est frigida. Cùm nec cuncta flatuosa frigida sint. Nam nec allium, nec cepę, nec eruca, nec