# De bona valetudine libellus 86-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/86-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/86-2

mel crudum, nec uinum dulce frigidum est, etiamsi inflent. Ex Cereuisijs uerò solùm recentes turbidae, aut feculentae flatus gignunt, reliquae nequaquàm. Non igitur ualetargumentum. Qualis Qualis sit potus Cercuisia. Hactenus de temperamento Cereuisiarum diximus, & calidas siccasque eas esse ostendimus, nunc qualis sit potus adiungemus. Neque enim simplex potus est, sed medicamentosus. Nam & alterat corpora, quod medicamentorum proprium est, & substantiam auget, inque sanguinem conuertitur, quapropter nutrimentum est. Sunt tamen gradus horum effectuum.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
