# De bona valetudine libellus 87

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/87

Nam aliae multum, aliae parum, aliae medio criter, uel alterant, uel nutriunt, ut in sequentibus clarius osten demus. Nutriunt autem omnes probatae Cereuisiae, & sunt boni succi, uires ro burque corporibus addunt, quemadmodum in partibus Septentrionalibus (ubi tantùm eiusmodi potu incolae fruuntur, hominesque formosissimi pariter, ac robustissimi inueniuntur) uidere est. Vnde Cereuisiae nutriendi uim habeant. Principiò constat aquam non nutrire. Idem de lupulo quoque statuendum est, qui non modò non alit, uerum etiam ual de alterat corpora. Nutriendi igitur facultas omnis à frumento proficiscitur, quod non solùm qualitates suas in aquam transmittit, uerum etiam substantiam aquae impartit, cum qua ita unitur, ut non amplius separari queat, cuius rei euidens nota est, quòd frumenta atque lupuli non solùm qualitates suas amittunt (nam insipida propemodum ambo redduntur) sed etiam aliquid substantiae, nam aqua crassiorem substantiam acquirit. Vis ergo nutriendi in Cereuisijs, non aquae, non lupulo, sed frumento asscribatur. oportet.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
