# De bona valetudine libellus 89

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/89

Renibus & neruis cerebroque hic noxius humor, Saepe etiam leprae semina foeda iacit. Respondeo. Locum illum ad uerbum ferè ex Dioscoride esse translatum. Quod facilè adparebit legenti. Ita enim scribit lib. 2. cap. 80. Zythus ex hordeo paratur, mouet urinam, renes & neruos laedit, & praeciouè cerebri membranis noxius, gi gnit flatus, mali succi est, & elephantiaiin facit, &c. Et paulò pòst cap. 81. Quod Curmi uocatur, & ex eodem hordeo fit, & pro uini potu saepe usurpatur, capitis dolores, & malos corporis succos facit, neruisque nocet. Conficiuntur & ex tri

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
