# De bona valetudine libellus 93

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/93

Illa est tan quam flos Cereuisiae, rara, crispa, feculen ta, in summo natans, & postquam Cereuisia deferbuit, densatur, & paulatim subsiditaoque fundum descendit. Quae ex fusione aut agitatione fit ab illa diuersa, spuma est, quae tandem euanescit. Spumae uerò consideratio nonnihilad iudieandum de Cereuisiarum bonitate facit: uariat enim. Hordeacearum rarior ac copiosior est, triticearum uerò paucâ, densior, & lactea quodammodo, uixsuperficiem tegens, quemadmodum in Hamburgensi. Durabilis spuma in suo genere bonitatis nota est. De Fecibus. Feces igitur sunt crassum & terrestre Cereuisiae sedimentum, quae propter grauitatem imum dolij locum occupant. Habentfacultatem calidam & siccam, fla tuosam, quarum uarius usus est. De deuteria, secundaria Cereuisia, siue lora Cereuisiae. Ex reliquijs hordei & lupuli affusa co cta aqua & colata fit lora, quae uiribus & temperamento longissime à Cereuisia, ad aquae naturam recedit. Quare nec nutrit, nec calefacit admodum, sed aquae ritu contrarium efficit. De medijs Cereuisijs. Praeter hanc sunt quaedam mediae Ce reuisiae, uarijs adpellationibus in Germanica lingua distinctae.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
