# De bona valetudine libellus 94

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/94

De Cereuisijs Prußiae. Etsi Prussia multa genera optimarum Cereuisiarum habet, Dantiscana tamen omnes longè post se relinquit, & quamlibet etiam Germaniae Cereuisiam uiribus superat, nec ullam quae ipsi hoc nomine non cedat, reperire est. Est sapore & aspectu grata, plena, multum nutrit, bonum sanguinem gignit, si modicè sumitur, efficit bene coloratos, & una uncia ualidior est, quàm integer sextarius tenuis alicuius hordeaceae Cereuisiae. Possent aliae tenuiores hac condiri, & ui res acquirere, ut deinde alieno praesidio inter mediocres referrentur. Quidam utuntur ea loco pharmaci mollientis aluum, plurimumque se iuuari experiuntur. Immodicus autem usus, sicut aliarum omnium etiam optimarum rerum malus est, & morbos graues progignit. Incendit enim sanguinem, suffundit faciem rubore non naturali, lippitudines oculorum parit, podagras, articulorumque dolores excitat, cruditates calore debilitato adfert. Modicè igitur bibenda, nempe quan tum uires tolerant, non quantum gula adpetit. Enumerarem copiosiùs laudes huius Cereuisiae, & peculiare Encomium insti tuerem, si argumenti forma pateretur, uerùm id Rhetoribus relinquo.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
