# De bona valetudine libellus 95

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/95

Quae autem maior laus est, quàm inter bonas res primas tenere, & ex laudatissimis Ce reuisijs alijs anteponi. Ad hanc propè accedit nostra aulica Cereuisia, quae in Martio cocta Martiana adpellatur, est ta men uiribus inferior. Ciuitatum etiam Gereuisiae probantur, sed gradibus à superioribus longius distant. Est & Elbingensis utilis potus, propter bonitatem, & saporis gratiam. Sunt praeter has mul tae alię, quae in oppidis magnis & paruis, nec non arcibus coquuntur, quae uiribus multis laudatissimis pares sunt. Sed nomen obscurum est, uel quia in locis procul à fluminibus remotis coquuntur, uel quia optimarum copia mediocres, ut fit, obscurat. De Polonicis. Polonia in primis albis Cereuisijs delectatur, quas & uarias, & praestantes ha bet, quae bene nutriunt, bonum sanguinem gignunt, & egregiè sitim sedant, maximè quae uinosi saporis sunt, palatum amplectitur. De Lituanicis. Eodem modo & Lituanicas uehemen ter commendari audio, in quarum tamen natura exploranda nondum periculum feci. Pomeranicae. Ex Pomeraniae Cereuisijs praeferri au dio Sunnensem, quam nondum gustaui. Adfertur Colbergensis ad nos, non contemnenda Cereuisia. Bibi in quibusdam pagis apud nobiles Cereuisias ualidissimas, & nullo modo reij ciendas. Marchiae Cereuisiae. Marchia multas laudatas Cereuisias ha bet, sed praecipuae sunt Bernauensis, Repinensis, Garlebiensis & Soltuuedelensis. Postremae ego primas tribuo. Coquitur enim ex bona aqua, & solido frumento: plena est, non nimium lupuli habet, palato grata, boni coloris homines plurimi ibi inueniuntur. Garlebiensis, quia triticum uehementer tostum recipit, facilè stranguriam concitat, & fauces, si intemperanter sumitur, ad noctem are facit. Bernauensis aestate prae caeteris in precio est. Repinensis multum substantiae habet, plurimumque nutrimentum exhib et.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
