# De bona valetudine libellus 96

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/96

Immodicè autem hausta turpiter faciem deformat, incrementaque & tubercula multa producit. Nam ob calorem superiora potissimùm petit. Quia uerò plus nutrimenti, quàm ex usu est, capiti accedit, nascuntur incrementa, tubercula, intumescunt partes faciei, & quum sanguis calidior iusto sit, ruborem etiam non na turalem excitat, is tandem in plumbeum, deficiente paulatim natiuo colore, degenerat. De Lubecensi. Lubecenses ad huius imitationem Cereuisiam coquunt, Israël dictam, ijsdem uiribus, at infirmioribus, itaque quibus caput non admodum firmum est, haec illa aptior iudicari debet.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
