# De bona valetudine libellus 97

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/97

Conantur & multae aliae uicinae ciuitates Hamburgen sem ut praestantissimam exprimere, uerùm non admodum feliciter. De Goslariensi. Goslariensis etsi Hamburgensi consistentia cedit, est tamen non minus quàm illa dignissima laude. Tenuior illa in prin cipio dulcis, postea temporis progressu saporem (ut antea dixi) uinosum gustan ti praebet, mediam naturam inter triticeas habet, nutrit & calefacit probè, bonum sanguinem gignit. Fiunt ex eo iuscu la non secus ac uino, palato gratissima, ac corpori saluberrima. De Embecensi, & Brunsuicensi. Inter omnes siue aestiuas, siue tenues hordeaceas siue lupulosas (ut ita dicam) Cereuisias, hae duae principatum tenent, & longissimè tum terra tum mari, propter insignes ipsarum utilitates, auehuntur. Sunt enim ualde inter se tum qualitatibus sensibilibus, tum uiribus cognatae, adeò ut sępe una pro altera uendatur bibaturque. Verùmutra praestantior sit, non facile iudicatu, nec pronunciatu satis tutum Quisque enim suam commendari, ac caeteris praeferri cupit, alij aliam praeferunt. Vt ut autem res se habet, mihi Emb ecensis magis probatur. Nam saporem gratiorem illa habet. Suspicor Brunsuicensis aquam, ex qua fit aliquid uitij, ex riuo influente contrahere. Ambae minus calefaciunt reliquis, minus nu triunt, celerrimè penetrant, urinam mouent, propter substantiae tenuitatem, & lupuli naturam, non ita petunt caput, ut pleniores, euehunt aliquid bilis, aestiuo tempore omnibus potibus praeferendę, febricitantibus ut nihil gratius, ita uixquidquam salubrius. Brunsuicensis facile dysuriam adfert, & calculum generat. Plurimi enim calculosi reperiuntur non solùm in illa ciuitate, sed etiam in uicina. Idem de Embecensi iudicium. Sunt ambae reliquis frigidiores: quod etsi experientia haud obscurè confirmat, uidetur tamen in quibusdam ratione carere, cùm amaritudine, quę caliditatis nota est, uin cat alias. Quod etsi non negamus, constat tamen ex superioribus, non lupulum tantùm, sed etiam frumentum considerandum esse, quod aliae copiosius ha bent. De Rostochiensi. Rostochiensis Cereuisia utilis potus est, aestiuo praesertim tempore. Quare à quibusdam pro Brunsuicensi apud nos aestate bibitur. De Cerbessensi. Haec Magdeburgensibus prae caeteris omnibus in delitijs est. Gustui nanque gra ta, plena, beneque nutrit, in quibusdam mingendi difficultatem, atque urinae ardorem proritat. Itaque eiusmodi naturis cauenda, aut rarissimè bibenda.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
