# De bona valetudine libellus 98

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE THVRINGIACIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/98

DE THVRINGIACIS. De Neoburgensi. Haec in Thuringia celebratissima est, neque immeritò. Nam multum substantiae habet, bene cocta est, multum nutrit, calorem genuinum auget, & nulla re, quae ad bonae Cereuisiae conditiones requiritur, caret. Facilè autem caput tentat, hinc quidam eam obcaecare potantes cla mant, neque id mirum est, cum non tam oculis, quàm mente capiantur, si immodicè & perinde ut iumenta aquas infundant. De Erphordiensi. Dignus esset hic potus honestiore cognomine, nec uideo, quid in eo desiderari queat. Nam boni succi est, ub errimum alimentum corporibus exhibet, saporem & colorem non alienum, sed palato delectabilem habet. Me primùm cùm Erphordiam uenirem, aliquandiu nominis foeditas ab eius usu ut abstinerem, mouit, postquam autem semel eam gustaui, gratissima mihi fuit. Miror aliunde eos adferre potum, cùm domi optimum ipsi parent. Sed ea est hominum natura, ut aliena semper suis meliora esse purent, & nihil admirentur, nihil expetant, nihil in delitijs habeant, nisi quod aliunde adfertur, & quò quid longius aduectum est, eò praestantius esse iudicatur. De reliquis Cereuisijs Thuringiae. In multis Thuringiae locis plenissimae Cereuisiae ob frumenti praestantiam & soliditatem, coquuntur, uerùm quia incolę lignorum inopia premuntur, & suc cidaneis parum ad hanc rem aptis, straminibus uidelicet, stipulis uel ramentis, uti coguntur, fiunt fumosae aut fuliginosae, stomacho ingratae, minusque sasubres, nutriendo tamen plurimum ualent. De Misniae Cereuisijs. Misnia cum qualib et regione Cereui siarum numero, uarietate, bonitate & pręstantia certare potest, nec cuiquam facilè hoc nomine cedit, alię tamen alio anni tempore (id quod de omnibus praedictis & sequentibus in genere intelligi uolo) accommodatior est.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
