Latin
DE THVRINGIACIS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 99
Unproofread scanNot analysed yet
Dignitas &utilitas reliquarum Cereuisiarum partim ex praedictis patent, partim à iudicio uulgi, quod in hac materia nullo modo contemnendum est, petantur, De Vuitebergensi. Non possum silentio Cereuisiam Vui tebergensem praeterire, qua multis annis sine corporis incommodo familiariter usus sum. Quae si talis est, qualis esse debet, omni culpa atque reprehensione uacat. Quòd si cum alijs conferre libet, mediam quodammodo naturam habet inter hordeaceas tenues &plenas. Quòd autem nunc degenerat, &tenuior usitato bibitur, hoc cum omnibus ferè commune habet. Epilogus.