# De bona valetudine libellus 99

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE THVRINGIACIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/99

Dignitas & utilitas reliquarum Cereuisiarum partim ex praedictis patent, partim à iudicio uulgi, quod in hac materia nullo modo contemnendum est, petantur, De Vuitebergensi. Non possum silentio Cereuisiam Vui tebergensem praeterire, qua multis annis sine corporis incommodo familiariter usus sum. Quae si talis est, qualis esse debet, omni culpa atque reprehensione uacat. Quòd si cum alijs conferre libet, mediam quodammodo naturam habet inter hordeaceas tenues & plenas. Quòd autem nunc degenerat, & tenuior usitato bibitur, hoc cum omnibus ferè commune habet. Epilogus.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
