# De bona valetudine libellus iv

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/iv

Quoniam uerò ipsorum id potißimùm causa facerem, uisum est meas lucubrationes T. S. dedicare: Aiunt enim, & sanctè affirmant, S. T. incredibili studio literarum teneri, & amore ingenuarum artium mi rabiliter flagrare: quae res mihi animum addidit, ut non uererer ipsorum petitioni obtemperare. Nec dubito, quin S. T. pro suo singulari literarum ardore, aequo animo sit haec qualiacunque amplexura. Decet autem, & salutare Rebuspublicis est, Principes in tenera aetate, non solùm pietate syncera imbui, atque ad honestas actiones, sed etiam ad temperantiam, quae multarum uirtutum parens est, adsuefieri. Docet hic libellus nihil aliud, quàm quomodo rebus ad uitae sustentationem necessarijs, rectè uti debeamus & quae mediocritas in cibis, potu, somno, uigilijs, exercitijs, & reliquis medijs sit seruanda. Et quanquam non dubito, praeceptorem S. T. uirum doctißimum, hanc partem educationis non negligere, sed quae ad temperantiam faciunt, tum docere fideliter, tum etiam suo exemplo sedulo demonstrare: Spero tamen tractationem, quae integrum locum continet, T. S. nec iniucundam lectu, nec inutilem in uita futuram.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
