# De bona valetudine libellus x

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, NOTATIONES IN LIBELLVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/x

Adhaec experientia ipsa testater, alios cibos alijs hominibus magis conuenire. Continentes secunda ualetudine frui, & esse μακροβίους. Incontinentes uerò citò extinqui, aut grauissimis morbis implicari, & ualetudinarios esse. Quare igitur uulgo dicitur, Medicè uiuere, esse miserrimè uiuere? Si medice uiuere, pro modicè ac temperanter uiuere, accipitur, falsiss. est dictum. Nam temperantia est parens sanitatis. Si uerò pro superstitioso & nimis exquisito uictu intelligitur, rectè dicitur. Neque enim nos probamus, ut sanus adhuc ex praescripto uiuat, nimisque tenui & accurata uictus ratione utatur. Quomodo eadem praecepta conueniunt tam diuersis hominibus.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
