# Operum farragines duae 1.1.1-55

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, AD CLARISSIMUM VIRUM Dominum IOhannem Ficinum ab Lichtenauia illustri Philippi, lines 1.1.1-1.1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.1.1

Cum sit non tantum patrias Ficine per urbes
Cognita virtutis prodiga fama tuae
Cum tua certatim populi praeconia linguae
Laudibus aeternis hic et ubique vehant
Cum, si vera fides populari adhibenda favori est,
Multorum laudes unus habere queas
Et merito cum sis tam multa dote beatus
Non est de meritis fama maligna tuis
Dignus honorata mihi visus es esse Camena
Quae victura tuum nomen in astra levet
Quam mihi difficilis quoniam natura negavit
Nec satis ingenii vena benigna fuit
Officio volui praestare quod arte nequibam
Illius haec instar, huius et illud habet
Ergo mihi Andino cantata Idyllia versu
Munus amicitiae fer precor esse meae
Fer precor ista suis dignissima carmina silvis
Tuta patrocinio nominis esse tui
Illa tuae siquidem famae monumenta dicamus
In quae parca nihil iuris habere queat
Accipe florentis lusum Ficine Thaliae
Accipe et aetatis iam gravioris opus
Lusimus illa quidem partim iuvenilibus annis
Quae nunc bis seno carmine secta manent
Bis duo lustra duas messes mea vita peregit
Quo toga silvestris tempore sumpta mihi est
Nunc eadem decimi tangit confinia lustri
Istis adiicimus quae nova scripta vides
Haec tamen hoc illis distant quod grandius audent
Nec modo Bucolicum concinuisse melos
Egressaeque suis urbeis invisere silvis
Tangere et agresti regia tecta pede
Non tamen oblitae caulas liquisse, nec ultra
Quam deceat populo rustica verba loqui
His plura adiiciam, faveant modo tempora parcae
Et si nil aliud certe ego pastor ero.
Sic tamen et silvas, ut nunc quoque, saepe perosus
Inveniam reges inter et arma locum
Forsan erunt qui nos legem servasse negabunt
Carminis, exemplo nec potuisse trahi
Nulla meas poterit terrere calumnia Musas
Quo minus efficiant quod meditantur opus
Attamen exemplis si res fuit ista tuenda
Aspice quam invidia culpa sit ista minor
Duxit in insuetas Romana palatia silvas
Itala qui Phrygium vexit in arva Ducem
Ipse Syracusia praelatus arundine pastor
Reges lanigeras concinit inter oves
Alterius linquens Arethusia flumina, summum
Sicelis Ausonium pingit arundo ducem
Me quoque conantem paulo maiora, poetis
Aemula posteritas, quae tulit ista, feret
Sicut enim illorum quondam nova, sera secuta est
Sic mea posteritas me quoque sera manet
Ergo age digne mea multo meliore Camena

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
