# Operum farragines duae 1.10.2.1-41

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION IX., lines 1.10.2.1-1.10.2.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.10.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.10.2.1

TErtius Oceani iam Lucifer exit ab undis,
Altera nox abiit, postquam mihi perditus istis
Quaeritur in silvis aries, ubi plurima densent
Umbrosum virgulta nemus, dic Aepole numquid
Forsan aberrantem vidisti, nam nihil umquam
Notius hoc uno, niger est, caret aure sinistra,
Cornua paene oculos tangunt redeuntia torvos
Ah pecus infelix, non te tua cornua tutum
Non torvi fecere oculi, Meline fatebor
Omnia vera tibi, vix post ientacula mane
Haec avium dulces dum quaero per avia nidos
Ecce situ squalens exesae rupis ad antrum
Exceptum pecus ipse lupus iam dente comedit
Sanguineo, frendens in me, nisi forte fuissem
A cane defensus, mea mordicus ora petiscet,
Ne doleas quod fata iubent, quod ferre necesse est.
Hei mihi nunc tandem evenit quod saepe timebam,
Hei miserande aries, quod eras audacior aequo,
Stultitiae meritas persolvis sanguine poenas.
Inter oves puduit viridi te caespite vesci,
Tu cytisum, tiliasque leves, dulcemque ciperum
Stulte sequebare, et semper mihi solus abibas
Ergo nunc avidi rodent tua viscera corvi:
Qui nimis est audax saepe infeliciter audet.
Est ut ais, pecoris verum obliviscere adempti,
Qua potes hanc alia iacturam sorte repende,
Et mecum viridi laetus succede salicto:
Hic ubi taurigenae volucres apiaria circum,
Et varios pleno strident examine flores:
Ecce sed, o nymphae, quanto res digna cachinno
Quam saliunt petulanter oves in tramite plano.
Quam rudis es, necdum diuturno exercitus usu
Sed quia te natura ovium fugit Aepole dicam:
Vicina ruber est delapsus ab arbore cortex
Causa novi saltus, nam talia cuncta verentur.
Et neque vere rosas, neque rubra papavera mandunt.
Tale quid in nostris etiam admiranda capellis
Ridiculum natura dedit, nam vincula cruri
Feceris e scirpo, vel vimine, sive genista,
Sive alio quocumque per omnes claudicat agros:
Quod cum vidisset sceleratus risit Amyntas.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
