Latin · Dactylic hexameter
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION IX., lines 1.10.2.83-1.10.2.96
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.10.2.83-96
Unproofread scanNot analysed yet
Ridiculum quod ais, plus tu rideberis ergo,
Perge tamen, faciles etiam risere camenae.
Capra polos adiit, solo est spectabile cornu
Sidus Amalthaeum, docto si credis Iarbae,
Iuppiter Oleniae suxit deus ubera caprae.
Lucida Phryxeum pecus inter sidera fulget,
Cui fulvum rutilo vellus distinguitur auro,
Sic ego me puero didici, vix namque recordor.
Nec rurale sonant, nec sunt pastoria quae nunc
Verba iocos inter surgunt, vix talia pauci
Urbani sapiunt, et nescio quale Lycaeum.
Vera mones, et nos paremus vera monenti,
Istaque deserimus plura et meliora canemus,
Crastina Phoebeos ubi lux reparaverit ignes.