# Operum farragines duae 1.10.2.83-96

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION IX., lines 1.10.2.83-1.10.2.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.10.2.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.10.2.83

Ridiculum quod ais, plus tu rideberis ergo,
Perge tamen, faciles etiam risere camenae.
Capra polos adiit, solo est spectabile cornu
Sidus Amalthaeum, docto si credis Iarbae,
Iuppiter Oleniae suxit deus ubera caprae.
Lucida Phryxeum pecus inter sidera fulget,
Cui fulvum rutilo vellus distinguitur auro,
Sic ego me puero didici, vix namque recordor.
Nec rurale sonant, nec sunt pastoria quae nunc
Verba iocos inter surgunt, vix talia pauci
Urbani sapiunt, et nescio quale Lycaeum.
Vera mones, et nos paremus vera monenti,
Istaque deserimus plura et meliora canemus,
Crastina Phoebeos ubi lux reparaverit ignes.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
