Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELIUS EOBANUS HESSUS LECTORI SALUTEM
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
HActenus agresti iuvenilia carmina plectro
Pinximus, et silvas quae decuisse queant:
Quae quicumque leges nec passim lecta probabis,
Aetati veniam, quam decet, esse sine:
Rustica nam primum quo tempore carmina lusi,
Vix ierant vitae bis duo lustra meae:
Quae nunc his adiecta vides, ea serior aetas
Protulit octavae proxima olympiadi.
Quae nisi commendant tibi se satis ipsa, putato
Talia quaeve premas carmina, quaeve legas.
At tu qui iuvenem nostri studiose probabas,
Spero equidem melius posse probare virum:
Quod si temporibus non hoc satis adsequor istis,
Fiet posteritas aequior ipsa mihi.
Noribergae M.D.XXVII. Mense Augusto