Latin · Dactylic hexameter
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLIcorum Idyllion primum. MELISAEUS CAMILLUS, lines 1.2.2.1-1.2.2.48
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.2.2.1-48
Unproofread scanNot analysed yet
ALma sinum vario turgentem germine mater
Pandit, opes nobis nostras paritura Camille
Quae mater? quas promit opes? quo germine turget?
Non sic pastores nostri Melisaee loquuntur
Vere novo iam concepto se prodiga fetu
Solvit humus, panditque sinum, surgentia vernant
Pascua, nunc laxis passim viridantia rivis
Gramina luxuriant, nunc omnibus omnia terris
Sponte sua veniunt, patria tu solus in umbra
Otia degenerem teris absumptura iuventam
Ut Melisaee tuae veris nova tempora Musae
Gratia depingit similem sibi nacta colorem?
Quid facerem vero? quaeve his potiora relictis
Prata sequar Musis et Apolline digna bubulco
Et tu Pieridum puer enutrite sub umbris
Veris adhuc in flore virens impuberis aevi
Non indigna canis Musis et Apolline, quamvis
Nondum capripedem tua fistula Pana lacessat
Inter Phoebeos ut ineptit noctua cantus
Sic mea, sic aequat tales mea musa poetas
Qualis es Aonidum nuper digressus ab undis
Ni mihi vana animum veri delusit imago
Iam satis haec, tu perge via, nec desere coepta
Sed te summa licet mirentur culmina sacrum
Cantantem sine teste melos, hic fenore nullo
Ludis, et heu sterilem quondam experiere camenam
Pascua cum sero patriae placuisse dolebis
Desertas inter pecudes inconditaque arva
Tam dulces annos tam florida tempora perdis
Nos alios fines melioraque rura tenemus
Pastores, quos fertilibus Thuringia pratis
Pascit, fortunate puer si talibus arvis
Si tali liceat mecum considere terra
Et dites habitare casas, et plena videre
Ubera, quae totos implent mulctralia soles
O Melisaee tui decus et nova gloria ruris
Daphnes ornari foliis dignissime, nondum
Talis eras quando hinc laudatam egressus in oram
Si memini placidos liquisti invitus amores
Pulchra quibus miserum te perdidit ignibus Aegle
Quales tum lacrimas in te, quam multa notavi
Innumerabilibus suspiria ducta querelis
Istius ignarus populantis pectora flammae
Nunc quoque sed quiddam tale esse in amantibus aiunt
Nemo vir est qui non fuerit puer, attamen omnes
Quis neget? a primis pueriliter egimus annis
Atque utinam crescente aevo sapientia saltem
Crescat, et obrepens veniat cum laude senectus.