# Operum farragines duae 1.2.2.141-155

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLIcorum Idyllion primum. MELISAEUS CAMILLUS, lines 1.2.2.141-1.2.2.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.2.2.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.2.2.141

Pana per et nymphas, et rustica numina iuro
Omnia sordebunt quae nunc mihi pascua laudas
Nostra ubi contigeris deductis rura capellis
Ergo meae nuper curae loca nota valete
Plus valet his agris doctae facundia linguae
Te quaecumque vocas Melisaee in regna sequemur
Seu tu Sauromatas ultra Tanaimque nivalem
Ire iubes, sive est quicquam quod pascitur ultra
Tu vero infelix mecum laudata videbis
Rura pecus, laetos fines i perge videndum.
O cui non licuit patrios errare per agros
Amplius, et quondam consuetas carpere frondes.
Sol ruit interea, vocat ad mulctralia vesper
Sume pedum, compelle gregem, pecus omne recense
Ne quis forte absens in vepribus haereat hircus

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
