# Operum farragines duae 1.2.2.49-98

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLIcorum Idyllion primum. MELISAEUS CAMILLUS, lines 1.2.2.49-1.2.2.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.2.2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.2.2.49

Non mihi iam pastor tantum Melisaee videris
Qui canat in triviis passim, sed qualibus aiunt
Orphea carminibus fatum deflesse nefandum
Dilectae Eurydices silvasque et saxa canoris
Contraxisse modis, talem te nostra tulerunt
Saecula, nate bonis avibus, tibi dexter Apollo
Spirat, et Aoniae veniunt ad plectra sorores
Tu quoque dumosis licet in convallibus erres
Et lacer heu sola totis sub rupe diebus
Carmina per duras longe resonantia cautes
Concinis, aeterna dignus quem fronde coronent
Pierides, nec enim credebam in vepribus istis
Talia silvicola quemquam potuisse Camena
Qualia vel nostrae mirentur carmina Musae
At tu quando humili verbis illudis amico
Agnosco ingenii vires non ista ferentis
Grandia, quae vestri pastores mille loquuntur
Verum age quando breves exaltatissimus umbras
Sol iacit, et valles, et frigida lustra capellae
Pascentesque tenent rivo loca proxima tauri
Dic age quam vobis felicia pascua, quae vos
Tam doctos regio pastores educat, unde
Aut quare patrios tandem remearis ad agros
Dic age iam lectas omnis grex ruminat herbas
Quod petis auditu dulce est, et amabile dictu
Quin prius huic ambo gelidae succedimus umbrae
Ne calor aestivus sitientia labra retardet
En etiam his dulces saliunt radicibus undae
Hic puri latices quos plurima quercus inumbrat
Hic mihi grata quies, alia tu parte sedeto
His tamen incepto dilabimur, incipe vates
Incipe ut adversae stupeant tua carmina silvae
Proxima monticolis Thuringia terminat Hessis
Imperium, dives regio florentibus arvis
Laeta iugis nemorum, sed multo laetior agro
Illic flava Ceres, et pleno copia cornu
Spargunt innumeras millena per horrea messes
Ipse ager obducta latuit prius omnis arista
Tum gravidae plenis turgent in collibus uvae
Vinaque nescio quo, non inferiora falerno
Exudant, motura suis fera bella colonis.
Sunt etiam gregibus sua pascua, dum viret annus
Mille per abruptos montes, et summa capellae
Transcendunt iuga, mille boves in vallibus herbas
Non ullo fetas carpunt serpente, nec ullas
Raptorum insidias umquam timuere luporum
Incustoditae per pascua tuta vagantur
Lanigerae pecudes, et culta novalia tondent
Iamque aliquis summo spectans de vertice pastor
Certantes in valle stupet, plena omnia Musis.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
