# Operum farragines duae 1.3.2.86-101

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICOrum Idyllion Secundum, lines 1.3.2.86-1.3.2.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.3.2.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.3.2.86

Sidereo, vultuque vides haec pascua laeto.
Carmina morte carent vatum, gaudete capellae,
Rodite frondosas fagos, sperate capellae,
Cras ego vos liquido totas in fonte lavabo,
Monte sub aerio, solis qui prospicit ortum,
Largiter emanans, ubi parvo condita colle
Prominet, et celebrem reditu Gotha possidet agrum,
I caper, ite meae, mecum gaudete, capellae.
Sic bonus ille puer cecinit, quae carmina pastor,
Qui tum vicinis latuit Thrasybulus in alnis,
Omnia concepit: namque illo doctior alter
Non fuit, et suaves incidit in arbore versus.
Extat adhuc praegnans in cortice littera, felix
Cresce arbor, viridi crescetis in arbore versus.
Atque olim spectans aliquis vos crescite dicet
Crescite, et in vestri famam supereste poetae.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
