Latin · Dactylic hexameter
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI IDYLLION III., lines 1.4.2.126-1.4.2.147
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.4.2.126-147
Unproofread scanNot analysed yet
Vera quidem, sed plus quam pastoraliter audes
Ista loqui, tetricam consulta decentia barbam.
Sentio, nec falsa confixus arundine, verum
Quod loquor experior, quam vellem posse negare
Quae fateor, quamvis miserum tamen ista fateri
Quadam parte iuvat, sed ab isto languida motu
Vulnera crudescunt, utinam non illa fuisset,
Quod fuit, aut illam quo primum tempore vidi
Illo rupissent tetricae mea fila sorores,
Quae nunc ingratae producunt tempora vitae.
Quid si iterum redeat seroque revisat amantem,
Amplexusque ferat? communiaque oscula iungat?
Hoc erat o superi quod vos ego saepe rogabam,
Vestras muneribus veneratus agrestibus aras
Annuat his votis aliquis Deus, omnia fient
Candida, nigra prius, fiet rosa tristis acanthus:
Flava soporiferae sudabunt mella cicutae .
Illam fata tibi reddent meliora, tuamque
Esse sinent, quoniam nec iniquis ignibus ardes,
Nec tua dedecori est florenti forma iuventae.
Interea obdura, donec sperata reducant
Sidera, quod lenta cruciat tua pectora flamma.