# Operum farragines duae 1.4.2.86-125

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI IDYLLION III., lines 1.4.2.86-1.4.2.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.4.2.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.4.2.86

Perfidus ille hircus potum descendit ad amnem,
Quem procul haec molli tangit via pendula clivo,
Ipse pecus revocatum ad cognita flumina veni,
Sed satis est, profugo convicia fecimus hirco,
Quae repetisse grave est, et me manet improba poenae
Conditio, si quid numerato de grege desit.
Qualia Cygne tuo convicia feceris hirco,
Ipse tuus, ne finge, docent vultusque colorque.
Nulla quidem talis sequitur convicia pallor.
Et vultu et signis nihil est fallacius istis,
Irascebar enim nec me pallere notabam,
Sed rubui magis et vultus incendia sensi.
Ut rubet ancipiti contusum forcipe plumbum,
Ut matutina nova luna rubescit in unda,
Sic tu Cygne rubes, talem Venus ipsa colorem
Induit, Idalios quos dudum torret ad ignes.
Improbe amor quam te non ulla umbracula celant,
Quam te nulla tegunt velamina, nulla premit vis,
Indicio satis ipse tuo te prodis, et idem
Quo latuisse voles magis, hoc incedis aperto:
Prodigus ore tui magis, et tua furta revelas.
Sed quid agam? curis corpus consumor acerbis,
Quique animus fuit ante potens, fortisque ferendis
Omnibus, et duros potuit tolerare labores,
Aeger amore iacet, lentoque absumitur igni.
Quae medicina queat satis hos curare dolores?
Heu vanae herbarum vires, promissaque caecis
Carmina vulneribus, captas ludibria mentes,
Non magis ista iuvant, quam captum lumine fulgor
Sideris, aut surdum clamosi verbera ponti.
Sed crucior, penitusque leves vis ista medullas
Intrat, et occulto serpit per viscera lapsu.
Pone modum miseris, quibus impetus iste, querelis
Pascitur, et saevo paulatim assuesce dolori
Cedere, dedidicit qui parce indulsit amori.
Qui parce indulsit magis arsit, copia detur,
Victus abibit amor, minuit praesentia amorem:
Fortior absentes urit Venus, ista Philaegon
Cum sit firma parum, partem de peste levaris,
Si possis alia misero ratione mederi.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
