# Operum farragines duae 1.7.2.100-123

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION VI. EPITAPHIUM IOLAE., lines 1.7.2.100-1.7.2.123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.7.2.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.7.2.100

Claude oculos, quis tam radios ferat ignipotenteis?
Sed neque claude, aperi potius, da gaudia rebus,
Protinus effugient fures ab ovilibus omnes,
Raptoresque, lupique truces, et frigidus anguis,
Atque colorati squalentia terga dracones.
Si quis erit forte in nostra basiliscus arena
Occidet, et parvus sed dente nocentior aspis.
Omnia securos praestabunt pabula fetus.
Spargite humum nymphae pretiosis floribus, in qua
Presserit ille puer tenerae vestigia plantae.
Vos quoque pastores, genialia tecta, periti
Ture vaporifero circumlustrate quotannis:
Et carmen facite, et laetantes dicite carmen.
Salve semidei proles insignis Iolae.
Nympharum genus, a magno velut aethere missum,
Et nos et pecudes, et rus defende paternum.
Ergo beata illa est felici pondere mater,
Quae subiecta videns inter dumeta capellas
Altivagas errare, ab summi culmine montis.
Tam clarum viridi est enixa sub arbore fetum.
Felix ille etiam puer est qui talia suxit
Ubera, quae magnis moveant suspiria divis.
Et nunc Oceano propior sol, plura canemus
Olim cum puerum matremque videbimus ipsam.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
